Historia calamitatum latin

Solo disponible en BuenasTareas
  • Páginas : 51 (12552 palabras )
  • Descarga(s) : 0
  • Publicado : 6 de marzo de 2011
Leer documento completo
Vista previa del texto
HISTORIA CALAMITATUM MEARUM

Prooemium
Sepe 2 humanos affectus aut provocant aut mittigant amplius exempla
quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad presentem habiti consolatio-
nem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem
scribere decrevi, ut in comparatione mearum tuas aut nullas aut modicas
temptationes recognoscas et tolerabilius feras.
De loconativitatis eius
Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie
constructum, ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis re-
motum, proprio vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel
generis animo levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam faci-
lis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari
cinguloinsigniretur; unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut
quoscumque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque
profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habe-
bat tanto diligentius erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in
studio litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore
illectus sum ut militarisglorie pompam cum hereditate et prerogativa pri-
mogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem
ut Minerve gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam
omnibus philosophie documentis pretuli, his armis alia commutavi et trop-
heis bellorum conflictus pretuli disputationum. Proinde diversas disputando
perambulans provincias, ubicunque huius artis vigerestudium audieram, pe-
ripateticorum emulator factus sum.
2saepe
2
De persecutione magistri sui Guillhelmi in eum
Perveni tandem Parisius, ubi iam maxime disciplina hec 3 florere consueve-
rat, ad Guillhelmum scilicet Campellensem preceptorem meum in hoc tunc
magisterio re et fama precipuum 4 ; cum quo aliquantulum moratus, pri-
mo ei aceptus, postmodum gravissimus extiti, cum nonnullasscilicet eius
sententias refellere conarer et ratiocinari contra eum sepius aggrederer 5 et
nonnumquam superior in disputanto viderer. Quod quidem et ipsi qui inter
conscolares nostros precipui habebantur tanto maiori sustinebant indignatio-
ne quanto posterior habebar etatis et studii tempore.
Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant, ceperunt exor-
dia, et quo amplius famaextendebatur nostra, aliena in me succensa est
invidia. Factum tandem est ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens,
ad scolarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem
providerem, insigne videlicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem re-
giam. Presensit hoc predictus magister meus, et quo longius posset scolas
nostras a se removere conatus, quibus potuit modislatenter machinatus est
ut priusquam a suis recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum pre-
pediret 6 et provisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre
nonnullos ibidem habebat emulos, fretus 7 eorum auxilio voti mei compos 8
extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen
meumdilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam
ipsius magistri fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut
de me amplius ipse presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi vi-
cinius est, quamtotius scolas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores
disputationis assultus 9 nostra daret importunitas.
Non multo autem interiecto tempore, ex immoderatastudii afflictione
correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Fran-
cia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.
Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem,
3haec
4praecipuus-a-um: se˜nalado, superior, exclusivo
5aggredior-gressus sum: en el sentido de ataque
6praepedio: estorbar, embarazar, oponerse a...
tracking img