Julio césar, comentarii ad bellum gallicum

Solo disponible en BuenasTareas
  • Páginas : 8 (1902 palabras )
  • Descarga(s) : 0
  • Publicado : 14 de enero de 2012
Leer documento completo
Vista previa del texto
ANTOLOGÍA TEXTOS

JULIO CÉSAR, COMMENTARII AD BELLUM GALLICUM SELECCIÓN DE TEXTOS

1º. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M .Mesala et M. Pupio Pisone consulibus, regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatem fecit et civitati persuasit ut de finibus cum omnibus copiis exirent.

2º. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea,quae ad proficiscendum pertinerent, comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere ut in itinere copia frumenti suppeteret.

3º. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci, et quam maximis potest itineribus in ulteriorem Galliam contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quammaximum potest militum numerum imperat, pontem, qui erat ad Genavam rescindi iussit.

4º. Eo opere perfecto, praesisia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi romani posse iter ulli per provinciam dare et (se) prohibiturum (esse)ostendit.

5º. Prima luce, cum summus mons a Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo amisso ad eum occurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluit, ab hostibus teneri.

6º. His rebus gestis, omni Gallia pacata, tanta huius belli adbarbaros opinio perlata est, ut ab eis nationibus quae trans Rhenum incolebant mitterentur legati ad Caesarem, qui se obsides daturas (esse), imperata facturas (esse) pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. -1-

ANTOLOGÍA TEXTOS

DEPARTAMENTO DE LATÍN

7º.Quibus de rebus Caesar ab Crasso certior factus naves interim longasaedificari in flumine Ligere, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia instituit nautas gubernatoresque comparari iubet. His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit.

8º. His initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem esse bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt.Socios sibi ad id bellum Oxismos, Lexovios, Morinos et Menapios asciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.

9º. Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetravissent, petebant ut ad eos equites praemittereteosque pugna prohiberet sibique potestatem faceret in Ubios legatos mittendi.

10. At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, cum ipsi non amplius octingentos equites haberent, quod ei qui frumentandi causa ierant trans Mosam nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant, impetu facto, celeriter nostros perturbaverunt.

11. Germani, posttergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus relictis se ex castris eiecerunt; et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt.

12º. Commisso proelio, nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt.Quos secuti complures ex iis occiderunt, deinde se in castra receperunt.

-2-



ANTOLOGÍA TEXTOS

DEPARTAMENTO DE LATÍN

13º. Helvetti iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant, et in Aeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Aedui, cum se suaque ab eis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium. Eodem tempore Aedui Ambarri,...
tracking img