Quintiliano

Páginas: 2 (388 palabras) Publicado: 18 de mayo de 2011
M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA LIBER PRIMVS
EPISTVLA I. M. FABIVS QVINTILIANVS TRYPHONI SVO SALVTEM. Efflagitasti cotidiano convicio ut libros quos ad Marcellum meum de institutioneoratoria scripseram iam emittere inciperem. Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus inpendi: quod tempus non tamstilo quam inquisitioni operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est. II. Vsus deinde Horati consilio, qui in arte poetica suadet ne praecipitetur editio "nonumqueprematur in annum", dabam his otium, ut refrigerato inventionis amore diligentius repetitos tamquam lector perpenderem. III. Sed si tantopere efflagitantur quam tu adfirmas, permittamus vela ventis etoram solventibus bene precemur. Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi veniant. Vale.
PROHOEMIVM I. Post impetratam studiis meis quietem,quae per viginti annos erudiendis iuvenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguaeclarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse. II. Sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hacaccendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inveniendi nova, at certe iudicandi de veteribus iniungere laboremnon iniuste viderentur. III. Quamvis autem non tam me vinceret praestandi quod exigebatur fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris spontesuscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem. IV. Nam ceteri fere qui artem orandi litteris tradiderunt ita sunt...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Quintiliano
  • Quintiliano
  • Quintiliano
  • Quintiliano
  • Quintiliano
  • Quintiliano
  • Quintiliano
  • Quintiliano

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS