Biografia De San Fernando Y De Alfonso El Sabio
Biografías de San Fernando y de Alfonso el Sabio por Gil de Zamora
Fidel Fita
Biblioteca nacional; códice I, 217, fol. 141-144; 74-78246
1. Fernandus tertius fuit nobilissimi Aldophonsi regis Legionis filius et Berengarie regine prudentissime, filie regis Castelle Aldephonsi, qui de sarracenis gloriosissime triumphavit in prelio Ubetensi. Hic Fernandus rex montanus dictusest, quia in monte quodam inter Zamoram et Salmanticain natus fuit. Cum enim mater ejus Berengaria fuisset ab Alphonso rege Legionis propter afinitatis seu consanguinitatis gradum suscepto filio separata, et in regnum Castelle rediisset ad nobilissimum patrem suum; ipso patre defuncto, parvuli regis Henrici fratris sui et regni Castelle gubernatio remansit penes nobilem reginam Berengariam,sororem ejus. Cumque puerulus rex Henricus apud Palentiam fuisset casualiter interfectus, Regina sapiens misit Lupum Didaci et Gundisalvum Roderici magnates ad regem Legionis, ut asseritur a quibusdam247, pro filio suo Fernando qui apud Taurum cum patre tunc temporis morabatur. Qui euntes rumorem de morte Regis pueri sumpserunt, et regi Legionis causam aliam suadentes cum Infante Fernando ad reginamBerengariam redierunt. Tunc magnates cum comite Alvaro
–––––––– 309 ––––––––
de concordia tractaverunt, sed nihil voluit Comes Alvarus aceptare, nisi Infans Fernandus, rex futurus, suc custodie, ut avunculus, traderetur. Cui pactioni regina nobilis et magnates, videntes preterita, nullatenus consenserunt; et procedentes ad Valle Oleti venerunt; et consilio habito, ad extrema Doriiprocesserunt. Et cum venissent ad villam, que Cauca dicitur, habitantes ville cos recipere nolluerunt, sed in aldeam quandam, que Sanctus Justus dicitur, recesserunt; et ibidem nuncios receperunt, ne Secobiam vel Abulam ved ad aliquam extremorum Dorii accederent civitatem. Nuntiatum est etiam quod Sancius Fernandi, frater ejus248, Legione contra reginam et filium ejus cum magna multitudine adveniret.Unde et Regina et filius cum his qui aderant ad Valle Oleti protinus redierunt.
2. Cum autem audisstet Regina quod potiores extremorum Dorii et de ultra serram Secobie convenirent, misit nuntios, qui eis fidelitatis debitum suaderent; cumque viri extremorum Dorii hec audissent, venire ad Reginam nobilem continuo consenserunt; et cum ad Valle oleti commumiter convenissent, ibidem tam extremorumDorii potiores qui pro omnibus venerant, quam magnates et milites castellam, comuni corisensu regnum. Castelle fidelitate debita Regine nobili obtulerunt. Ipsi enim decedentibus filiis, cum esset inter filias primogenita, regni successio debebatur; et hoc ipsum patris privilegio probabatur quod in armario Burgensis ecclesie servabatur; et etiam totum regnum, antequam Rex haberet filium, bisjuramento et hominio hoc firmarat. Ipsa autem inter fines pudicitie et modestie se coartans, regnum sibi noluit retinere; sed extra portam Vallis Oleti educta multitudo extremorum Dorii et Castelle, ubi forum agitur, convenerunt; eo, quia tantam multitudinem domorum angustia non ferebat. Et ibidem filio regnum tradens, Infans Fernandus, omnibus approbantibus, ad Ecclesiam Sancte Marie ducitur; etibidem ad regni solium sublimatur, anno etatis sue octodecimo, clero et populo decantantibus Te Deum laudamus; et ibidem omnes ei fecerunt [hominium], et fidelitatem debitam juraverunt; et sic, honore regio ad regale palatium est deductus.
–––––––– 310 ––––––––
3. Fernandus igitur, filius nobilis Aldephonsi regis Logionis, regnare cepit in Castella, era MCCLV, matre Berengaria sibitradente regnum. Siquidem Castelle nobiles regnum Berengarie regine tradiderunt, eo quod erat primogenita Aldefonsi regis, Castelle; et ipsa tradidit regnum filio suo Fernando. Hic autem rex Fernandus, gravissima adolescentia venustatus, nou ut illa etas assolet lasciviam amplexatus est mundi; sed pius, prudens, humilis, catholicus et benignus senilibus se moribus decoravit. Etenim ita obediebat...
Regístrate para leer el documento completo.