DOMINI NOSTRI
Liber Primus
Dig.1.1.0. De iustitia et iure. (…)
Dig.1.1.1pr.
Ulpianus 1 inst.
Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter celsus definit, ius est ars boni et aequi.
Dig.1.1.1.1
Ulpianus 1 inst.
Cuiusmerito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.
Dig.1.1.1.2
Ulpianus 1 inst.
Huius studii duae sunt positiones, publicum etprivatum. publicum ius est quod ad statum rei romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.
Dig.1.1.1.3
Ulpianus 1 inst.
Ius naturale est, quod natura omnia animaliadocuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
Dig.1.1.1.4
Ulpianus 1 inst.
Ius gentium est, quo gentes humanaeutuntur. quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit.
Dig.1.1.2
Pomponius l.S. enchir.
Veluti erga deum religio: ut parentibus et patriae pareamus:
Dig.1.1.3
Florus 1 inst.
Ut vim atque iniuriam propulsemus: nam iure hoc evenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse existimetur, et cum inter noscognationem quandam natura constituit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse.
Dig.1.1.4
Ulpianus 1 inst.
Manumissiones quoque iuris gentium sunt. est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis: nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, manumissus liberatur potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnesliberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contrarium servi et tertium genus liberti, id est hi qui desierant esse servi.
Dig.1.1.5
Hermogenianus 1 iuris epit.
Ex hoc iure gentiumintroducta bella, discretae gentes, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collocata, commercium, emptiones venditiones, locationes conductiones, obligationes institutae: exceptis quibusdam quae iure civili introductae sunt.
Dig.1.1.6pr.
Ulpianus 1 inst.
Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit nec per omnia ei servit: itaque cum aliquid addimusvel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est civile efficimus.
Dig.1.1.6.1
Ulpianus 1 inst.
Hoc igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud graecos: twn nomwn ohi men eggrafoi, ohi de agrafoi.
Dig.1.1.7pr.
Papinianus 2 def.
Ius autem civile est, quod ex legibus, plebis scitis, senatus consultis, decretis principum, auctoritate prudentium venit.
Dig.1.1.7.1
Papinianus 2def.
Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt adiuvandi vel supplendi vel corrigendi iuris civilis gratia propter utilitatem publicam. quod et honorarium dicitur ad honorem praetorum sic nominatum.
Dig.1.1.8
Marcianus 1 inst.
Nam et ipsum ius honorarium viva vox est iuris civilis.
Dig.1.1.9
Gaius 1 inst.
Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi...
Regístrate para leer el documento completo.