Filología Inglesa

Páginas: 3 (673 palabras) Publicado: 16 de enero de 2013
LATÍN I: Contenidos Prácticos. ORATORIA: Cicerón.

-------------------------------------------------
• Texto
Cic. Marc. 1
[I] Diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus usus—non timore aliquo, sed partim dolore, partim uerecundia— finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae uellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitataminauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene diuinam tacitus praeterire nullo modo possum. (2) M. enim Marcello uobis, patresconscripti, reique publicae reddito, non illius solum sed etiam meam uocem et auctoritatem et uobis et rei publicae conseruatam ac restitutam puto. Dolebam enim, patres conscripti, et uehementer angebaruirum talem, cum in eadem causa in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna; nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam uersari me in nostro uetere curriculo, illo aemulo atque imitatorestudiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae uitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti, et his omnibus ad bene de [omni] re publicasperandum quasi signum aliquod sustulisti.
(3) Intellectum est enim mihi quidem in multis (et maxime in me ipso), sed paulo ante [in] omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti,commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis uel doloribus uel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae uitae hodierno die maximumcepit, cum summo consensu senatus tum iudicio tuo grauissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria. (4) Est uero fortunatus ille,cuius ex salute non minor paene ad omnis, quam ad ipsum uentura sit, laetitia peruenerit. Quod quidem ei merito atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Licenciatura En Filología Inglesa
  • Filología inglesa
  • Filologia inglesa
  • Filologia inglesa
  • Filología Inglesa
  • Intento Hacer Filología Inglesa
  • Licenciada En Filología Inglesa
  • filologia

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS