INSTITUCIONES GAYO

Páginas: 433 (108173 palabras) Publicado: 24 de octubre de 2013
1
GAI INSTITVTIONVM COMMENTARIVS PRIMVS

[I. De iure civili et naturali.].
G.1.1: Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo
proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: Nam quod
quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque
ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter
omnes homines constituit, id apud omnespopulos peraeque custoditur
vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus
itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum
iure utitur. Quae singula qualia sint, suis locis proponemus

G.1.2: Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatus
consultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi
habent, responsisprudentium
G.1.3: Lex est, quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est, quod
plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi
appellatione universi cives significantur, connumeratis et patriciis; plebis
autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur; unde olim
patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum
facta essent; sedpostea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut
plebiscita universum populum tenerent: Itaque eo modo legibus
exaequata sunt

G.1.4: Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit; idque
legis vicem optinet, quamvis [de ea re] fuerit quaesitum
G.1.5: Constitutio principis est, quod imperator decreto vel Edicto vel
epistula constituit. Nec umquam dubitatum est, quin id legisvicem
optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat
G.1.6: Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. Sed
amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini,
quorum in provinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in
edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi
Romani quaestores habent; nam in Provincias Caesaris omninoquaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non
proponitur
G.1.7: Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus
permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae
concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem optinet; si vero dissentiunt,
iudici licet quam velit sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriani
significatur
G.1.8: [II. Deiuris divisione.] Omne autem ius, quo utimur, vel ad
personas pertinet vel ad res vel ad actiones. Sed prius videamus de
personis
G.1.9: [III. De condicione hominum.] Et quidem summa divisio de iure
personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi
G.1.10: Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini
G.1.11: lngenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui exiusta servitute
manumissi sunt
G.1.12: Rursus libertinorum tria sunt genera: Nam aut cives Romani aut
Latini aut dediticiorum numero sunt. De quibus singulis dispiciamus; ac
prius de dediticiis
G.1.13: [IIII. De dediticiis vel lege Aelia Sentia.]. Lege itaque Aelia
Sentia cavetur, ut, qui servi a dominis poenae nomine vincti sunt,
quibusve stigmata inscripta sunt, deve quibus ob noxamquaestio
tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sunt, quive ut ferro aut
cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve coniecti
fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi, eiusdem
condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii
G.1.14: [V. De peregrinis dediticiis.]. Vocantur autem peregrini dediticii
hi, qui quondam adversuspopulum Romanum armis susceptis
pugnaverunt, deinde victi se dediderunt
G.1.15: Huius ergo turpitudinis servos quocumque modo et cuiuscumque
aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut
cives Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum

[Del Derecho civil y del derecho natural.
Todos los pueblos que se rigen por las Leyes y costumbres utilizan en
parte...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Instituciones de gayo
  • Instituciones gayo
  • Gayo Instituciones Libro 4
  • el gay que soy
  • Gayo
  • Gayo
  • Soy Gay
  • Soy gay

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS