Latin

Páginas: 4 (967 palabras) Publicado: 3 de junio de 2010
ANDROCLUS ET LEO
In circo máximo amplíssimum spectáculum bestiarum cum homínibus decertántium pópulo dabatur. Multae ibi ferae, quarum inusitata forma erat, et ferócia; sed leonum immánitaspraecípue admirationi fuit, et praeter céteros uníus, qui vasta córporis mole, terrífico rugitu, iubis fluctuántibus, ánimos oculósque ómnium in se convertebat. Introductus erat inter complures álios adpugnandum cum bélluis servus, cui nomen Androclus fuit. Hunc ille leo ubi vidit procul, repente, quasi admirans, stetit; ac deinde sensim , atque plácide, támquam nóscitans, ad hóminem accedit. Tum caudammore adulántium canum blande movet, cruráque et manus prope iam exanimati metu léniter língua demulcet. Inter illa tam atrocis ferae blandimenta ánimum cólligit. Androclus, et óculos, quos prae timoreavérterat, paulatim ad contuendum leonem refert. Tum vero, quasi mútua recognitione facta, gratulabundos videres hóminem et leonem. Re tam admirábili máximi clamores pópuli excitantur; arcéssitur aCaesare Androclus, et interrogatus cur ipsi uni ille atrocíssimus leonum pepercisset, rem miríficam narrat his verbis:
Cum provinciam Africam dóminus meus proconsulari império obtineret, ego iníquiseius et quotidianis verbéribus ad fugam sum coactus; et ut mihi a dómino tutiores latebrae forent, in eam pénetro, ac me recondo. Néque multo post ad eandem speluncam venir hic leo, débili et cruentopede, gémitus edens dolorem cruciatúmque vúlneria significantes. Primo advenientis férae conspectu térritus, et pavefactus, haesi; sed póstquam introgressus leo in habitáculum illud, ut reipsa pátuit,suum, vidit me procul delitescentem mitis et mansuetus accesit, ac sublatum pedem osténdere ac porrígere, quasi opis petendae grátia visus est. Ibi ego spinam ingentem vestigio pedis éius haerentemrevelli, conceptámque sániem vúlnere íntimo expressi. Ille mea ópera ac medela levatus, pede in mánibus meis pósito recúbuit ac quievit. Ex eo die triénnium totum ego et leo in illa specu eodem victu...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Latin
  • Latín
  • Latin
  • Latinos
  • latin
  • Los Latinos
  • Latín
  • latin

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS