Latin
[92] Alios non laborare ut meliores fiant—nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio: memoriam autem in posterum ingeni sui nondesiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint —; alios, quod melius putent dicere se possequam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.
[93] Quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentemincendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum prehenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem defecerat, flaccescebat oratio. quod iis quilimatius dicendi consectantur genus accidere non solet, propterea quod prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo possit et dicere et scribere; ardor animi non semper adest, isque cumconsedit, omnis illa vis et quasi flamma oratoris exstinguitur.
[94] Hanc igitur ob causam videtur Laeli mens spirare etiam in scriptis, Galbae autem vis occidisse. Fuerunt etiam in oratorum numeromediocrium L. et Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes; simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit enim doctus e disciplinaStoicorum. multae sunt Sp. Albini orationes. sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo video in numero oratorum fuisse.
[95] P. etiam Popillius cum civis egregius tum non indisertus fuit;Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, tum eius elegans est habitum etiam orationis genus. eodemque in genere est habitus is, qui iniuriaaccepta fregit Ti. Gracchum patientia, civis in rebus optimis constantissimus M. Octavius. at vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor...
Regístrate para leer el documento completo.