Nepote. aníbal

Páginas: 13 (3222 palabras) Publicado: 26 de enero de 2011
Nepote - Liber De Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium - Hannibal
[1] HANNIBAL, Hamilcaris filius, Carthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut[1] populus Romanus omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum[2] Hannibalem tanto[3] praestitisse[4] ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes.
2 Nam quotienscumque cum eo congressusest[5] in Italia, semper discessit superior[6]. Quod[7] nisi[8] domi[9] civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos[10] videtur[11] superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.
3 Hic autem velut[12] hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut[13] prius animam quam[14] id deposuerit; qui[15] quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum[16]indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.
[2] Nam ut[17] omittam Philippum, quem absens[18] hostem reddidit Romanis, omnium his temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incendit bellandi[19], ut[20] usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae.
2[21] Ad quem[22] cum[23] legati venissent Romani, qui[24] de eius voluntate explorarent darentqueoperam[25], consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam[26] ab ipsis corruptus alia[27] atque antea sentiret, neque[28] id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus[29] consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: `Pater meus' inquit `Hamilcar puerulome[30], utpote[31] non amplius VIIII annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, Iovi optimo maximo hostias immolavit.
4 Quae[32] divina res dum[33] conficiebatur, quaesivit a me, vellemne[34] secum in castra proficisci. Id cum[35] libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne[36] dubitaret ducere, tum ille `Faciam', inquit `si mihi fidem, quam postulo, dederis.' Simul me adaram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis[37] tenentem[38] iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore.
5 Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus[39]. 6 Quare, si[40] quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidembellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'
[3] Hac igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est; cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Carthaginem delatum publice comprobatum est.
2 Sic Hannibal, minor V et XX annis natus imperator factus,proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit.
3 Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi victum[41] dimisit.
4 Ad Alpes[42] posteaquam[43] venit,quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat, quo[44] facto is hodie saltus Graius appellatur, Alpicos conantes prohibere transitu concidit; loca patefecit, itinera muniit, effecit, ut ea[45] elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.
[4] Conflixerat apudRhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidi apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit.
2 Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum his manum conseruit, utrosque profligavit. Inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam.
3 Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea numquam dextro...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • nepotismo
  • Nepotismo
  • Nepotismo
  • Nepotismo
  • Nepotismo
  • Nepotismo
  • El Nepotismo
  • nepotismo

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS