Pius Aeneas

Páginas: 2 (475 palabras) Publicado: 7 de abril de 2014
PIUS AENEAS VIII
Aeolus, ubi haec audivit, cavum montem hasta impellit, ac venti velut agmine facto ex antro ruunt: Eurus Notusque et Africus terras mariaque turbant et vastos fluctus ad litoravolvunt. Subito nubes atrae caelum occultant atque crebra fulgura cum tonitru in tenebris micant. Omnia mortem praesentem nautis ostendunt.
Statim Aeneas manus frigore rigentes ad caelum tendensexclamat: "O viri beati, quibus in patria sub altis Troiae moenibus licuit occidere! Utinam ego quoque in campis Iliacis animam pro patria effudissem!" Dum talia verba iactat, rapida procella vela scinditfluctusque ad caelum tollit. Franguntur remi, tum prora aversa latus fluctibus pulsatur. Naves aliae summo fluctu tolluntur, aliae inter fluctus fundum attingunt! Tres in saxa latentia abripiuntur,tres ab alto in vada feruntur, unam ante ipsius Aeneae oculos ingens fluctus in puppim ferit atque ter circumagit, tum rapidus vertex eam vorat.
Apparent rari nantes in gurgite vasto
arma virum,tabulaeque, et Troia gaza per undas.
Interea Neptunus, cum pontum tanta tempestate misceri sentiret, graviter commotus caput ex summa unda extulit et prospiciens classem Aeneae per totum aequordisiectam vidit. Tum Eurum Zephyrumque ad se vocavit et sic fatus est: "Iamne audetis, venti, sine meo numine caelum terramque miscere et tantas tempestates excitare? Ego vos...! Sed praestat motos fluctussedare. Properate domum regique vestro haec dicite: non illi datum esse imperium ponti saevumque tridentem, sed mihi!" Sic ait, et dicto citius aequor tumidum sedavit, nubes collectas dispulit solemquereduxit.
Fessi Aeneadae proxima litora petentes ad oras Africae cursum vertunt. Est in sinu longo locus ubi insula portum tutum efficit inter duos scopulos quibus frangitur omnis fluctus. Huc Aeneasnaves septem quae ex omni numero supersunt colligit, ac Troiani e navibus egressi magno cum gaudio fessa corpora in litore sternunt. Ac primum Achates ignem facit et socii cibo egentes frumentum...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Aena
  • aena
  • Aena
  • factibilidades pius
  • Le popo aen
  • pius
  • aenas
  • Aena

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS