Textos De Cicerón Sobre La Amistad

Páginas: 17 (4130 palabras) Publicado: 5 de febrero de 2013
Certamen Ciceronianum 2013

Textos de Cicerón sobre la amistad

1. Cicerón, De inventione 2, 166-168. (Ed. por E. H. Warmington, Loeb Classical Library, London, Heinemann- Cambridge Mass. Harvard University Press, 1968).
Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo, in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen honestum vocamus,dicendum videtur. Sunt igitur multa, quae nos cum dignitate tum quoque fructu suo ducunt; quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude; dignitas est alicuius honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas; amplitudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia voluntas erga aliquem rerum bonarum illiusipsius causa, quem diligit, cum eius pari voluntate. Hic, quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur; ne forte, qui nos de omni amicitia dicere existimant, reprehendere incipiant. Quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam; sunt qui propter se solum; sunt qui propter se et utilitatem. Quorum quid verissimeconstituatur, alius locus erit considerandi. Nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utramque propter rem amicitiam esse expetendam. Amicitiarum autem ratio, quoniam partim sunt religionibus iunctae, partim non sunt, et quia partim veteres sunt, partim novae, partim ab illorum, partim ab nostro beneficio profectae, partim utiliores, partim minus utiles, ex causarum dignitatibus, ex temporumopportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex vetustatibus habebitur.

2. Cicerón, De amicitia 17-40 (Edición de J. G. F. Powell, Oxford University Press, 2006).
FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed, quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae, si, quem ad modum soles de ceteris rebus, quom ex te quaeruntur, sic de amicitiadisputaris quid sentias, qualem existImes, quae praecepta des.
SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevortit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.
(17) LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est, et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum, aut quae est in me facultas? doctorum est istaconsuetudo, eaque Graecorum, ut Eis ponatur, de quo disputent quamvis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quamobrem, quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. (18) Sed hoc primum sentio,nisi in bonis amicitiam esse non posse. Neque id ad vivum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus, nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur spectare debemus.Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum: concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse concedi. (19) Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva: qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fidesintegritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt naturam optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnes esset societas quaedam, maior autem ut quisque proxime...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • 15 TEXTOS SOBRE AMISTAD
  • De La Amistad-Ciceron
  • sobre la amistad ciceron
  • De La Amistad, Cicerón
  • Bonito Texto Sobre Amistad
  • textos bíblicos sobre la amistad
  • Textos amistad
  • Sobre la amistad

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS