Extasis

Páginas: 16 (3831 palabras) Publicado: 14 de abril de 2012
CARMINA BURANA
 
I.- FORTUNA IMPERATRIX MUNDI 1. O Fortuna O Fortuna velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludomentis aciem egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris;nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis michi nunc contraria, est affectus et deffectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortemsternit fortem, mecum omnes plangite! 2. Fortune plango vulnera Fortune plango vulnera stillantibus ocellis quod sua michi munera subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequituroccasio calvata. In Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flora coronatus; quicquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus. Fortune rota volvitur: descendo minoratus;alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex sedet in vertice caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam. II.- PRIMO VERE 3. Veris leta facies Veris leta facies mundopropinatur, hiemalis acies victa iam fugatur, in vestitu vario Flora principatur, nemorum dulcisono que cantu celebratur. Flore fusus gremio Phebus novo more risum dat, hoc vario iam stipate flore. Zephyrus nectareospirans in odore. Certatim pro bravio curramus in amore. Cytharizat cantico dulcis Philomena, flore rident vario prata iam serena, salit cetus avium silve per amena, chorus promit virginum iam gaudia millena.4. Omnia Sol Temperat Omnia sol temperat purus et subtilis, novo mundo reserat facies Aprilis, ad amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis. Rerum tanta novitas insolemni vere et veris auctoritas jubet nos gaudere; vias prebet solitas, et in tuo vere fides est et probitas tuum retinere. Ama me fideliter, fidem meam noto: de corde totaliter et ex mente tota sum presentialiter...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Éxtasis
  • EXTASIS
  • extasis
  • extasis
  • El extasis
  • Extasis
  • Extasis
  • extasis

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS