Acta apostolicae sedis 1

Páginas: 345 (86015 palabras) Publicado: 17 de agosto de 2012
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE

ANNUS I. - VOLUMEN I.

ROMAE
TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MDCCCCIX.

Annus I. - Vol. I.

Die 1 Ianuarii 1909.

Num. 1.

CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE PROMULGATIONE LEGUM ET EVULGATIONE ACTORUM S. SEDIS

PIUS EPISCOPUS
SERVUS
AD

SERVORUM
REI

DEI

PERPETUAM

MEMORIAM

romulgandi pontificias Constitutiones ac leges nonidem semper decursu temporis in Ecclesia catholica fuit modus ; a pluribus tamen saeculis consuetudo invaluit, ut earum exemplaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis affixa locis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranensis Basilicae valvas. Quae autem Romae, tamquam in christianae reipublicae centro et communi patria fidelium, promulgaretur, ea ubique gentium promulgata censebantur,vimque legis plenissimam obtinebant. Verum, quum promulgandae legis ratio et modus a legislatoris voluntate pendeat, cui integrum est constitutas innovare ac moderari formas, aliasque pro temporum ac locorum opportunitate sufficere ; idcirco factum est, ut, vel anteactis temporibus, non omnes Apostolicae Sedis leges ac Constitutiones, memorata forma, hoc est consuetis Urbis affixae locispromulgarentur. Recentius, sacrarum praesertim Congregationum opera, quibus Romani Pontifices, ad leges iam latas declarandas aut ad novas constituendas, utebantur, id fere in consuetudinem venit, ut acta Sanctae Sedis eiusque decreta, in Officio a secretis a quo edita essent legitima auctoritate vulgata, hoc ipso promulgata haberentur. Publici sic iuris effecta, dubitari quidem nequit, quin acta ipsa ratafirmaque essent, tum quod plerumque munita clausulis, contrariis quibusvis derogantibus, tum quod id genus promulgatio esset vel expresse vel tacite approbata a Pontifice Maximo. Huic tamen promulgandi rationi etsi plena vis esset, solemnitas illa deerat, quam par est supremae auctoritatis actis acce-

P

6

Acta Apostolicae Sedis. - Commentarium Officiale.

dere. Ea de causa compluresEpiscopi, non modo a Nobis, sed a Nostris etiam Decessoribus, quum saepe alias, tum novissime in postulatis circa Ius canonicum in codicem redigendum, flagitarunt, ut a suprema Ecclesiae auctoritate Commentarium proponeretur, in quo novae promulgaretur ecclesiasticae leges, et Apostolicae Sedis acta vulgarentur. Re igitur mature perpensa, adhibitisque in consilium aliquot S. R. E. Cardinalibus,Antistitum, quos diximus, excipienda vota rati, auctoritate Nostra Apostolica, harum Litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno MDCCCCIX, Commentarium officiale de Apostolicae Sedis actis edatur Vaticanis typis. Volumus autem Constitutiones pontificias, leges, decreta, aliaque tum Romanorum Pontificum tum sacrarum Congregationum et Officiorum scita, in eo Commentario de mandato Praelati asecretis, aut maioris administri eius Congregationis vel Officii, a quo illa dimanent, inserta et in vulgus edita, hac una, eaque unica, ratione legitime promulgata haberi, quoties promulgatione sit opus, nec aliter fuerit a Sancta Sede provisum. Volumus praeterea in idem Commentarium cetera Sanctae Sedis acta referri, quae ad communem cognitionem videantur utilia, quantum certe ipsorum, natura sinat;eique rei perficiendae sacrarum Congregationum, Tribunalium et aliorum Officiorum moderatores opportune consulere. Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Litteras Nostras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicaemillesimo nongentesimo octavo, III Kalendas Octobres, Pontificatus Nostri sexto.
A.
CARD.

DI PIETRO
VISA

' R.

CAJ*D.

MERRY DEL VAL

DATARIUS

A SECRETIS STATUS

DE CURIA I. DE AQUILA E VICECOMITIBUS

Loco sp Plumbi Reg. in Scgret. Brevium V.
CUGNONIUS.

Constitutio Apostolica Sapienti consilio..

7

CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE ROMANA CURIA

PIUS EPISCOPUS
SERVUS
AD...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Acta No 1
  • acta 1
  • ACTA NO 1
  • ACTA BODA 1 2013 1
  • ACTA DE CONSTITUCION 1
  • Acta Constitutiva 1
  • Acta Constituci N 1
  • acta n 1 terminada

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS