Latin selectividad

Solo disponible en BuenasTareas
  • Páginas : 17 (4216 palabras )
  • Descarga(s) : 0
  • Publicado : 11 de enero de 2011
Leer documento completo
Vista previa del texto
J. G. F. POTTER

G R A D A T I M

(A progressive course in unseen
and comprehensionm passages)

OXFORD UNIVERSITY PRESS. 1989 (=1978)

1.- Labieno que una vez sirvió bajo las órdenes de César, pero que ahora es partidario de Pompeyo, persuade a éste de que César puede ser vencido fácilmente.

Cum Pompeius contra Caesarem aciem instruxisset, Labienus, qui per decem annos in Gallialegatus Caesaris fuerat, persuasit Pompeio exercitum Caesaris facile superari posse. 'non debes putare' inquit 'hunc exercitum Gallos vicisse. in Gallia adfui omnibus proeliis neque rem incognitam pronuntio. tibi declaro minimam partem illius exercitus superesse. multi interfecti sunt; multos autumni pestilentia in Italia consumpsit. cognovi multos domum discessisse. hae copiae quas vides tibiresistere non audebunt.' cum haec dixisset, iuravit se nisi victorem in castra non rediturum esse. atque Pompeius ipse, cum verba Labieni audivisset, pro certo habuit se victorem futurum esse.
2.- El nombramiento de un dictador en Roma obliga a los prenestinos a retirarse al río Allia.

Nuntii Praenestinis dixerunt nullum exercitum Romae instrui neque ullum imperatorem creatum esse, cum discordiaesset inter plebem ac senatores. tum Praenestinorum duces, qui occasionem sibi datam esse senserunt, magnis cum copiis ad portam Collinam progressi sunt. in urbe magna trepidatio fuit. multi cives 'ad arma' clamaverunt, cum urbem mox captum iri putarent; multi in moenia atque ad portas cucurrerunt. in tanto periculo omnes cives intellexerunt se debere verti ab seditione ad bellum. Cincinnatumigitur dictatorem creaverunt. Praenestini, cum existimarent se tali imperatori non posse resistere, a moenibus discesserunt. brevi tempore explorator Romanus nuntiavit eos haud procul Allia flumine castra posuisse.
3.- La tentativa de Afranio de esquivar a César es infructuosa.

Cum magnum iter fecissent, milites Afrani montibus appropinquabant. hos montes intrare cupiebant, ut equitatum Caesariseffugerent; sed itineris labore fessi rem in posterum diem distulerunt, ut quiete se reficerent. Caesar in proximo colle castra posuit. media circiter nocte, pauci milites, quos Afranius emiserat ut aquam invenirent, ab Caesaris equitibus capti sunt. ab his Caesar factus est certior Afranium silentio copias e castris educturum esse. quod cum cognovisset, signum dedit, ut statim suae quoque copiaeproficiscerentur. sed cum propter strepitum et clamorem sensisset Caesaris milites ex eo loco progredi, Afranius, ne nocte pugnare cogeretur, iter suppressit copiasque in castris continuit.
4.- Una fuerza enviada por el rey Juba a Utica es vencida por la caballería de Cuión.

Milites Curionis laborabant ut munitiones castrorum celeriter perficerent. sed equites ex statione nuntiaverunt magnaauxilia equitum peditumque Uticam venire; eodemque tempore nubes magna pulveris videbatur, et subito primum agmen erat in conspectu . Curio, qui pro certo habuit has copias a rege Iuba missas esse ut Romanos expelleret, praemisit equites qui primum impetum sustinerent. ipse, cum legiones a munitionibus deduxisset, aciem instruit, ne castra circumdarentur. equites proelium commiserunt atque in fugamconiecerunt omnia auxilia regis, quae perturbata erant, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant. postero die Curio progressus est ut prope Uticam castra poneret.
5.- Domicio solicita la ayuda de Pompeyo cuando César le asedia en Corfinio.

Caesar unum diem moratus Corfinium contendit. eo cum venisset, cohortes quinque a Domitio ex oppido missae interrumpebant pontem tria milia passuumab oppido distantem. cum proelium commissum esset, milites Domiti celeriter a ponte repulsi in oppidum se receperunt. Caesar, exspectans eruptionem, prope moenia castra posuit. tum Domitius, perterritus, ad Pompeium nuntios misit qui eum rogarent ut auxilium mitteret. Pompeium certiorem fecit non solum triginta cohortes sed etiam ducentos senatores in summum periculum venisse. suos cohortatus ne...
tracking img