Trabajo de latín

Páginas: 13 (3183 palabras) Publicado: 14 de abril de 2013
CAPITVLVM TERTIVM DECIMVM
ANNVS ET MENSES
Annus in duodecim mēnsēs dīviditur, quibus haec sunt nōmina: Iānuārius, mēnsis prīmus;
Februārius, secundus; Mārtius, tertius; Aprīlis, quārtus; Māius, quīntus; Iūnius, sextus; Iūlius,
septimus; Augustus, octāvus; September, nōnus; Octōber, decimus; November, ūndecimus;
December, mēnsis duodecimus ac postrēmus.
Ūnus annus duodecim mēnsēs veltrecentōs sexāgintā quīnque diēs habet. Saeculum est
centum annī. Centum annī vel saeculum est longum tempus. Duo saecula sunt ducentī annī.
Homō sānus nōnāgintā vel etiam centum annōs vīvere potest; ducentōs annōs vīvere nēmō
potest.
Mēnsī prīmō et mēnsī tertiō ā deīs nōmina sunt: Iānuāriō ā deō Iānō, Mārtiō ā deō Mārte.
Iānus et Mārs sunt deī Rōmānī. Iānus est deus cui duae facies sunt.Mārs deus bellī est.
Mēnsis September nōminātur ā numerō septem, Octōber, November, December ab octō,
novem, decem. Nam tempore antīquō Mārtius mēnsis prīmus erat. Tunc September mēnsis
septimus erat, Octōber, November, December mēnsēs octāvus, nōnus, decimus erant. Nunc
autem mēnsis prīmus est Iānuārius, September igitur mēnsis nōnus est, Octōber decimus,
November ūndecimus, Decemberduodecimus.
Quam longus est mēnsis November? November trīgintā diēs longus est. December ūnum et
trīgintā diēs habet. Iānuārius tam longus est quam December, sed Februārius brevior est:
duodētrīgintā aut ūndētrīgintā diēs tantum habet. Februārius brevior est quam cēterī ūndecim
mēnsēs: is mēnsis annī brevissimus est. Mārtius ūnum et trīgintā diēs longus est. Aprīlis trīgintā
diēs habet. Sexmēnsēs sunt dīmidia pars annī, trēs mēnsēs quārta pars annī.
Diēs est dum sōl in caelō est. Prīma pars diēī est māne, pars postrēma vesper. Diēs est tempus
ā māne ad vesperum. Nox est tempus ā vesperō ad māne. Vesper est fīnis diēī atque initium
noctis. Māne fīnis noctis est atque initium diēī.
Diēs in duodecim hōrās dīviditur. Ab hōrā prīmā diēs initium facit. Hōra sexta, quae hōra media
estinter hōram prīmam et duodecimam, ‘merīdiēs’ nōminātur. Hōra sexta vel merīdiēs diem
dīvidit in duās aequās partes: ‘ante merīdiem’ et ‘post merīdiem’. Merīdiē sōl altissimus in
caelō est. Sex hōrae sunt dīmidia pars diēī.
Nocte sōl nōn lūcet, sed lūna et stēllae lūcent. Lūna ipsa suam lūcem nōn habet, lūx lūnae ā
sōle venit; itaque lūna nōn tam clāra est quam sōl. Sōl est stēllaclārissima, quae lūce suā et
terram et lūnam illūstrat. Neque tōta lūna sōle illūstrātur, sed tantum ea pars quae vertitur ad
sōlem; cētera pars obscūra est. Cum exigua pars lūnae tantum vidētur, lūna ‘nova’ ese dīcitur.
Diē septimō vel octāvō post lūnam novam lūna dīmidia vidētur, quae fōrmam habet litterae D.
Diē quīntō decimō post lūnam novam lūna plēna est et fōrmam habet litterae O. Cum lūna nōnlūcet, nox obscūra est.
Diēs mēnsis prīmus ‘kalendae’ nōminātur. Diēs prīmus mēnsis Iānuāriī dīcitur ‘kalendae
Iānuāriae’; is diēs annī prīmus est atque initium annī novī. Diēī prīmō mēnsis Iūliī ‘kalendae
Iūliae’ nōmen est; is est diēs annī medius.
Diēs tertius decimus post kalendās ‘īdūs’ nōminātur. ‘Īdus Iānuāriae’ diēs tertius decimus est
post kalendās Iānuāriās. Item ‘īdusFebruāriae’ dīcitur diēs tertius decimus mēnsis Februāriī.
Sed ‘īdus Mārtiae’ diēs est quīntus decimus mēnsis Mārtiī, nam mēnse Mārtiō īdūs nōn diēs
tertius decimus, sed quīntus decimus post kalendās est. Diēs nōnus ante īdūs dīcitur ‘nōnae’.
Diēs octāvus ante kalendās Iānuāriās, quī dīcitur ‘ante diem octāvum kalendās Iānuāriās’, est
diēs annī brevissimus. Ante diem octāvum kalendās Iūliās diēsannī longissimus est. Ante diem
octāvum kalendās Aprīlēs nox atque diēs aequī sunt; is diēs ‘aequinoctium’ dīcitur. Item ante
diem octāvum kalendās Octōbrēs aequinoctium dīcitur, nam eō quoque diē nox aequa est
atque diēs.
Tempora annī sunt quattuor: aestās et hiems, vēr et autumnus. Aestās est tempus ā mēnse
Iūniō ad Augustum, hiems ā mēnse Decembri ad Februārium. Mēnsis Iūnius...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Latin Trabajo
  • TRABAJO DE LATIN
  • TRABAJO DE LATIN
  • Trabajo De Latin
  • Trabajo latín
  • Trabajo De Latín
  • Trabajo de latin
  • Trabajo de latin

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS