Texto latin

Páginas: 14 (3474 palabras) Publicado: 11 de enero de 2012
BELLVM VIRIATHICVM

TRANSLATVM AB APPIANI

‘DE BELLIS HISPANIENSIBVS’
Iōannēs Paulus Ferdinandī Flūminis sīve Murgēnsis modō Iōhannis Oerbergis composuit additāmentum capitulī LI methodī LLPSI

Hoc opus consignatum est sub Creative Commons diplomate

BELLVM VIRIATHICVM [Trānslātum ab Appiānī ‘Dē Bellīs Hispāniēnsibus’]

Lūsitānī bellum indīciunt
Lūsitānī duce Punicō sociōrum populīRōmānī agrōs dēpopulātī sunt, fugātīsque Rōmānīs imperātōribus Mānliō et Calpurniō, sex mīlia interfēcērunt, inter quōs
5 Terentium Varrōnem quaestōrem.
M. Mānlius pr. a. 155 L. Calpurnius Pīsō pr. a. 154 annō 155 a.C.

Punicus saxō in caput vulnerātus moritur. In eius locum suffectus vir cognōmentō Caesārās. Hic cum Mummiō (quī cum exercitū Rōmā nūper vēnerat) commissō proeliō victus fūgit,sed cum effūsō incompositōque
10 agmine Mummius īnsequerētur, conversus novem mīlia

annō 153 a.C. Caesārās -ae m

in-compositus -a -um ↔ compositus = īnstructus conversus = reversus

cecidit, et praedā omnī castrīsque suīs receptīs, Rōmānōrum castrīs est potītus et signa multa armaque dīripuit, quae barbarī tōtā Celtibēriā per lūdibrium circumferēbant. Mummius quinque mīlia quaesuperfuerant
15 intrā vāllum exercēbat, nōn prius sibi in campum dēscircum-ferre

cendendum statuēns quam mīlitum animōs recentī clāde territōs cōnfīrmāsset. Cumque barbarōs observāsset praedae partem aliquam trānsferentēs, ex imprōvīsō adortū, multīs interfectīs et praedam et vexilla recupe20 rāvit.

vexillum -ī n cōn-fīrmāre = fīrmāre ob-servāre = speculārī ex imprōvīsō = subitō adortus -ūs m
Lūsitānī quī alteram Tagī rīpam incolunt, et ipsī Rōmānīs indictō bellō, Caucaenō ductōre Cuneōs, Rōmānōrum subditōs, invāsēre eōrumque urbem amplam Conistorgim expugnāvēre. Deinde trāiectō ad columnās 3
Caucaenus -ī m Cuneī -ōrum m, gēns Lūsītāniae

subditī -ōrum m (< subdere) = quī diciōnī alicuius parent Conistorgis -is f, urbs Cuneōrum

Herculis Ōceanō,pars Āfricam populārī, aliī Ocīlam 25
sub-sequī = īnsequī

urbem obsidēre. Mummius subsecūtus novem mīlibus peditum, equitum quingentīs, quindecim mīlia eōrum quī agrōs vastābant occīdit, ex aliīs tam multōs ut Ocīlae urbis obsidiō solverētur. Occurrēns etiam iīs quī praedam

āvertēbant : prohibēbant

āvertēbant, omnēs ita dēlēvit ut nē nuntius quidem clā- 30 dis superfuerit. Ceterum praedamomnem quae ferrī posset mīlitibus dīvīsit, reliquam diīs bellī praesidibus cōnsecrātam incendit. Hīs rēbus gestīs Rōmam reversus triumphāvit. Suc-

annō 152 Oxthracae -ārum f, urbs sitū ignōtō vocitāre = vocāre Vettōnēs -um m

cessor Mummiī, M. Atīlius, incursiōne factā septingen- 35 tōs Lūsitānōs interfēcit, excīsāque eōrum māximā urbe (Oxthracās vocitābant) sīc vīcīna loca terruit ut omniadēditiōne acciperet, inter quae nōnnūlla erant Vettōnum, gentis fīnitimae Lūsitānīs. Sed Atīliō in hīberna profectō omnēs īlicō dēfēcērunt et Rōmānōrum quōsdam subdi- 40 tōs obsēdērunt. Quōs dum obsidiōne eximere properat Servīlius Galba (Atīliō successor vēnerat) ūnō diē ac nocte quīngenta stadia ēmēnsus, in cōnspectum hostium vēnit et nūllā interpositā morā mīlitem labōre viae cōnfectum in aciemēdūxit atque hostēs fēlīciter quidem 45 fūsōs fugātōsque imprūdenter admodum est īnsecūtus. Nam cum ob lassitūdinem sēgniter atque incompositō agmine sequerentur, barbarī eōs dissipātōs cōnspicātī per vicēs requiēscere, in ūnum sēsē agglomerantēs irruērunt et septem mīlia perēmērunt. Galba cum equitibus 50 quōs circā sē habuit Carmēlim urbem fugā pervēnit, quō

īlicō (< in-locō) = statim annō 151ē-mētīrī -mēnsus = percurrere mīlitem: mīlitēs

īn-sequī = persequī lassitūdō -inis f < lassus -a -um = fessus dis-sipāre = dispergere cōnspicārī = cōnspicere ag-glomerāre = coniungere

Carmēlis -is f

4

et multī aliī cōnfūgerant. Quibus assūmptīs, collectīsque sociōrum vīgintī mīlibus, in Cuneōs trānsiit et ibīdem hiemāvit.
55

assūmptīs: coniūnctīs

hiemāre = hībernāre...
Leer documento completo

Regístrate para leer el documento completo.

Estos documentos también te pueden resultar útiles

  • Textos latinos
  • Texto de latin
  • textos latín
  • Recopilatorio de citas en latin (para enriquecer tus textos)
  • Informe Del Texto “Historia De América Latina” De Pierre Chaunu.
  • ENSAYO DEL TEXTO: SUEÑO Y REALIDAD DE AMÉRICA LATINA
  • Neoliberalismo Y Dictaduras America Latina Texto (Resumen)
  • Precentacion De Texto En Formato Latino

Conviértase en miembro formal de Buenas Tareas

INSCRÍBETE - ES GRATIS