Fedra, séneca (edición bilingüe, acto i)

Solo disponible en BuenasTareas
  • Páginas : 8 (1972 palabras )
  • Descarga(s) : 0
  • Publicado : 2 de mayo de 2011
Leer documento completo
Vista previa del texto
L. ANNAEI SENECAE PHAEDRA
ACTUS PRIMUS

Hippolytvs
Ite, umbrosas cingite siluas
summaque montis iuga Cecropii!
celeri planta lustrate uagi
quae saxoso loca Parnetho
subiecta iacent,
quae Thriasiis uallibus amnis 5
rapida currens uerberat unda;
scandite colles semper canos
niue Riphaea.
Hac, hac alii qua nemus alta
texitur alno, qua prata patent 10
quae rorifera mulcens auraZephyrus uernas euocat herbas,
ubi per graciles breuis Ilisos
labitur agros piger et steriles
amne maligno radit harenas. 15
Vos qua Marathon tramite laeuo
saltus aperit,
qua comitatae gregibus paruis

nocturna petunt pabula fetae;
uos qua tepidis subditus austris 20
frigora mollit durus Acharneus.
Alius rupem dulcis Hymetti,
~paruas alius calcet Aphidnas;
pars illa diu uacat immunis,
quacuruati litora ponti 25
Sunion urget.
si quem tangit gloria siluae,
uocat hunc ~flius:
hic uersatur, metus agricolis,
uulnere multo iam notus aper. 30
At uos laxas canibus tacitis
mittite habenas;
teneant acres lora Molossos
et pugnaces tendant Cretes
fortia trito uincula collo.
at Spartanos (genus est audax 35
auidumque ferae) nodo cautus
propiore liga:
ueniet tempus, cum latratucaua saxa sonent.
nunc demissi nare sagaci
captent auras lustraque presso 40
quaerant rostro, dum lux dubia est,
dum signa pedum roscida tellus
impressa tenet.
Alius raras ceruice graui
portare plagas,
alius teretes properet laqueos. 45
picta rubenti linea pinna
uano cludat terrore feras.
Tibi libretur missile telum,
tu graue dextra laeuaque simul
robur lato derige ferro; 50
tupraecipites clamore feras
subsessor ages;
tu iam uictor curuo solues
uiscera cultro.
Ades en comiti, diua uirago,
cuius regno pars terrarum 55
secreta uacat,
cuius certis petitur telis
fera quae gelidum potat Araxen
et quae stanti ludit in Histro.
tua Gaetulos dextra leones, 60
tua Cretaeas sequitur ceruas;
nunc ueloces figis dammas
leuiore manu.
tibi dant uariae pectora tigres,

tibiuillosi terga bisontes
latisque feri cornibus uri. 65
quidquid solis pascitur aruis,
siue illud Arabs diuite silua,
siue illud inops nouit Garamans
uacuisue uagus Sarmata campis, 71
siue ferocis iuga Pyrenes 69
siue Hyrcani celant saltus,
arcus metuit, Diana, tuos. 72
Tua si gratus numina cultor
tulit in saltus,
retia uinctas tenuere feras, 75
nulli laqueum rupere pedes:
fertur plaustropraeda gementi.
tum rostra canes sanguine multo
rubicunda gerunt,
repetitque casas rustica longo
turba triumpho. 80
En, diua, faue! signum arguti
misere canes: uocor in siluas.
hac, hac pergam qua uia longum
compensat iter.
Phaedra
O magna uasti Creta dominatrix freti, 85
cuius per omne litus innumerae rates
tenuere pontum, quidquid Assyria tenus
tellure Nereus peruium rostris secat,cur me in penates obsidem inuisos datam
hostique nuptam degere aetatem in malis 90
lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest
praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.
fortis per altas inuii retro lacus
uadit tenebras miles audacis proci,
solio ut reuulsam regis inferni abstrahat; 95
pergit furoris socius, haud illum timor
pudorue tenuit: stupra et illicitos toros
Acheronte in imoquaerit Hippolyti pater.
Sed maior alius incubat maestae dolor.
non me quies nocturna, non altus sopor 100
soluere curis: alitur et crescit malum
et ardet intus qualis Aetnaeo uapor
exundat antro. Palladis telae uacant
et inter ipsas pensa labuntur manus;
non colere donis templa uotiuis libet, 105
non inter aras, Atthidum mixtam choris,
iactare tacitis conscias sacris faces,
nec adirecastis precibus aut ritu pio
adiudicatae praesidem terrae deam:
iuuat excitatas consequi cursu feras 110
et rigida molli gaesa iaculari manu.
Quo tendis, anime? quid furens saltus amas?
fatale miserae matris agnosco malum:
peccare noster nouit in siluis amor.
genetrix, tui me miseret? infando malo 115
correpta pecoris efferum saeui ducem
audax amasti; toruus, impatiens iugi
adulter ille,...
tracking img