Textos de eutropio

Solo disponible en BuenasTareas
  • Páginas : 9 (2158 palabras )
  • Descarga(s) : 0
  • Publicado : 4 de noviembre de 2010
Leer documento completo
Vista previa del texto
Eutropio
Los siete reyes de Roma

Rómulo
1.1 romanum imperium a Romulo exordium habet, qui Reae Siviae filius et Martis cum Remo fratre uno partu editus est.

1. 2 Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus nonhaberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Et cum, orta subito tempestate, non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus est et consecratus.

Numa Pompilio 1. 3 Postea Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus profuit. Nam et leges Romanis moresqueconstituit et annum descripsit in decem menses et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno.

Tulo Hostilio 1. 4 Huic successit Tullus Hostilius. Hic bella reparavit, Albanos vicit, Veientes et Fidenates bello superavit, urbem ampliavit, adiecto Caelio monte. Cum triginta et duos annos regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit.

Anco Marcio 1. 5Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum condidit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo periit.

Tarquinio Prisco 1. 6 Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. primus triumphansurbem intravit. muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. tricesimo octavo imperii anno per Anci filios occisus est

1

Servio Tulio 1. 7 Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit, quiadhuc per orbem terrarum incognitus erat. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.

Tarquinio el Soberbio 1. 8 L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Ardeam oppugnans imperium perdidit. nam cum filius eius Lucretiam stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, inomnium conspectu se occidit. propter quam causam Brutus, parens et ipse Tarquinii, populum concitavit et Tarquinio ademit imperium.

Personajes y hechos de la República
T. Quintio Cincinnato 2. 2 T. etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsum Praenesteadgressus in deditionem accepit.

T. Quintio Torcuato 2. 5 T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant. Ibi L. Manlius provocantem Gallum occidit, et sublato torque aureo colloque suo inposito, in perpetuum Torquati et sibi et posteris cognomen accepit.

M. Valerio Corvino 2. 6 Quidam ex Gallis unum exRomanis provocavit. Et cum processisset armatus, corvus ei supra dextrum bracchium sedit. Mox commissa adversum Gallum pugna, idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus. Corvus non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est dictus.

Guerras pírricas 2. 11 eodem tempore Tarentinis, qui iam inultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in

2

auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt. sed nox...
tracking img